- RHAETI vel RAETI
- RHAETI, vel RAETIgens antiquissima fortissimaque Tuscorum proles. Hi aliquot ante Christum Natum saeculis, domô pulsi a Galis, duce Raetô, Alpes occupârunt, Plin. l. 3. c. 20. fusius iustinus Hist. l. 20. c. 5. quibus addantur Livius, Strabo, etc. Circa A. M. 3369. iuxta supputationem Verderii, l. 2. Urb. Cond. 184. Olymp. 52. 4. annô 9. regni Servii Tulli Romanor. Regis secundum Chronologiam Fonccii, circiter 359. ann. ante Christum Natum, unde et aliquidde Tuscorum lingua hodieque retinent. Vide Strabonem, l. 4. Merulam, p. 794. etc. Varios olim cum sub se populos comprehenderint, namque duas Rhaeticas provincias fecêre Romani Imperatores. Vide infra, hodie tamen vox solis Grisolibus, veterem illam et primam Rhaetiam, i. e. circa Rheni fontes non exiguum tractum et vicinas ab utroque latere valles incolentibus remansit: quiolim quoque Cani, a Campis Caninis, hodieque German. Grampilndtner appellaptur. Divisi olim in Lepontios, Nantuates, Rheguscos, Triumpilinos Camunos, Vennones, Hisarcos, Breonos, Focunates, Vennonetes, de quibus vide Ioh. Bapt. Plant. Helvet. nov. antiq. Dicuntur autem Grawpundner, et simpliciter Pundner, Cani foederati, vel foederati, quia non tantum Helvetiis foedere iuncti sunt, A. C. 1479. et 1498. sed ipsi quoque vetustis foederibus inter se coierunt. Linguâ, quam Romanam vocant, maxima ex parte, coeteri in con finio Italiae Italicâ, quidam etiam Helvetiae propiores Germanicâ utuntur: Religio quoque non eadem omnibus cum mang parsEuangelecae doctrmae adhaereat, reliqui Latinos ritus hodieque servent. De Rhaetorum foederibus tribus, et Praetecturis eorum vide in voce Rhaetia. Habent illa tria Foedera Conventus 50. ex quibus Res pub. Rhaetica constitutitur: summâ potestate penes Senatum trium Foederum, quem ipsi vocant ein Punds-tag, consistente, ad quae consilia ex singulis conventibus totius gentislegati conveniunt, et quidem si ordinarius sit Senatus, superius foedus Legatos mittit 28. Cathedrale 23. Decem Iurisdictionum 14. nonnumquam et Consilium totius gentis convenit. Loca Senatus habendi tria sunt. Iliantium in superiore foedere, Curia in Cathedrali, Davosium in Decem Iurisdictionibus, frequentius tamen Curiae convenit, idque nundinarum tempore, quae ter quotannis ibi babentur, primo mense Ianuar. post festum Conversionis Pauli. Secundo, Septimanâ post Dominicam Trinitatis. Tertio, mense Novembr. Martinalibus. Monetam in gente codunt Episcopus et Civitas Curiensis, ut et Abbas Disentisius. Vide Simlerum de Republ. Helvet. Ioh. Baptist. Plantin. tract. supra memoratô, Sprecherum, Pal. lad. Rhaet. Goulerum, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.